Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 26
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.26.1
Unproofread scanNot analysed yet
Respondens autem Job, dixit: Cujus adjutor es? numquid imbecillis, et sustentas brachium ejus qui non est foriis. Cui dedisti consilium? Forsitan illi qui non habet sapientiam, et prudentiam tuam ostendisti plurimam. Quem docere voluisti? Nonne eum qui fecit spiramentum? Videns Deo injuriam fieri, justa indignatione commotus, in ipso initio sermonis sui Baldad Suiten durioribus arguit verbis, eo quod ita loqueretur, tamquam si Deus infirmus ac non habens ullam brachii fortitudinem, ejus egeret auxilio. Advertens igitur quia minor est participatio ad totum: gutta stillae, perenni fonte: scintilla latens in cinere, igni divino, quo omnia concalescunt: lucerna corporis, soli justitiae: testa, figulo: anima, Deo: unde mirans Job loquitur, quare ausus fuerit, ut eum a quo illi est esse, docere voluerit.