# Commentarii In Librum Job 13.26.14

Jerome, Commentarii In Librum Job, Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.26.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.26.14

Quis poterit tonitrum magnitudinis illius intueri? Hoc dicit: si assumptio formae servi, pene ineffabilibus mysteriis continetur, et ad comparationem assumentis Dei stilla permodica est: quanto magis quisque non poterit tonitrum magnitudinis intueri: id est, ipsam divinitatem, quae ideo tonitrui nomine dicta est: quia cum de excelso fama nominis ejus in Christo Jesy Filio sno terris insonuit, et hominibus hoc fragore terribili innotuit: nemo tamen eorum poterit totam divinitatis ejus magnitudinem intelligentia contueri: id est, illud, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.

---

Jerome, Commentarii In Librum Job, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp487/tmp487/tmp487.tmp487.opp-lat1.xml.
