Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 26
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.26.4
Unproofread scanNot analysed yet
Qui extendit Aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum. Hoc sic intelligendum est: sive quod terra ex nihilo facta sit, sive nihil infra terram sit, quo terra sustineatur, cum ipsa universa sustineat, et ipsa innumerabiliter Dei virtute libretur, quia in ipso sunt universa, et ab illo omnia continentur. De quo Apostolus dicit: Portans omnia virtutis suoe verbo. Et quia aliquando in Scripturis per figuram Aquilo ventus, diabolus esse significatur: siquidem a Salomone Aquilo durus ventus dicitur: nomine autem dexter vocatur. A suis quippe dexter quidem dicitur, sed totus sinistri operis auctor est. Hic igitur super vacuum dilatatur, id est, super frigidos fide atque incredulos, quod est super inanes vera religione, et vacuos; atque ut eis velut rex dominetur, superextenditur. Rursum illi ipsi increduli, quos sanctus Job terrae nomine appellavit: super diabolum, qui a Deo nihil factus est, appenduntur, ut incerti semper sint, et imitentur caput suum membra, ut tamquam caput quod nihil dictum est, esse, super vacuum et nihilum appendantur.