# Commentarii In Librum Job 13.26.9

Jerome, Commentarii In Librum Job, Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.26.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.26.9

In fortitudine illius repente maria congregata sunt. Quod in principio Genesis factum legimus. Et prudentia ejus percussit superbum. Cui dubium est, quin principaliter diabolus sit hic superbus: qui tunc primum a Deo percussus est, quando eum de sede illa caelorum beata atque sublimi deposuit, de qua propheta ait: Tu humiliasti sicut vulneratum superbum. Spiritualiler, recte Judaeorum, et nationum populos esse sentimus, quibus dominaturum verum Salomonem, David propheta ita pronuntiat, dicens: Et dominabitur a mari usque ad mare. De mari enim, id est, de gente Judaeorum coepit Evangelium Christi, quia de Sion exiit lex, et pervenit ad mare gentium. Hucusque ergo haec maria populorum fortitudine ac virtute resurrectionis Christi, apostolorum Evangelislarumque ministerio exterorumque praedicta, repente in unum Ecclesiae corpus congregata, atque in unam copulam fidei sunt Christi charitate connexa.

---

Jerome, Commentarii In Librum Job, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp487/tmp487/tmp487.tmp487.opp-lat1.xml.
