Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 27
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.27.5
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea. Sicut impius, inimicus meus, et adversarius meus, quasi iniquus. Hoc loco omnis vita, praesens vita in– telligenda est, quo tempora haec dicebat: tamquam si diceret: Tota nunc conversatio mea irreprehensibilis est. Non enim reprehendit me cor meum in omni vita mea: id est, male suadentibus, ut et vos facitis ad blasphemiam hortantibus non consensi: quod et uxor ut facerem, suadebat. Non enim reprehendit me cor meum in omni vita mea. Sicut impius inimieus meus, et adversarius meus quasi iniquus. Non enim voto maledicit, sed prophetando praedicit, et secundum meritum loquitur hominum peccatorum: praedicens quid unusquisque permanens in peccatis recepturus ab eo sit. Nunc ad eum locum revertemur: