# Commentarii In Librum Job 13.27.7-12

Jerome, Commentarii In Librum Job, 13.27.7 to 13.27.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.27.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.27.7

Numquid Deus audiet clamorem ejus: cum venerit super eum angustia. In tempore itaque retributionis, quando impio ventura est angustia, nullum erit re– medium peccatoribus: quia preces eorum Dominus in die ultionis non suscipiet. Aut poterit in omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore? Is in Deo delectari poterit, et invocare eum, qui sibi bene conscius recte praesumit, et qui se talem exhibuerit, ut quolibet tempore mereatur audiri. Docebo vos per manum Dei quoe omnipotens habeat, nec abscondam. Ecce vos omnes nastis, et quid sine causa vana loquimini? Hoec est pars hominis impii apud Deum, et hoereditas violentorum, quam ab omnipotente suscipient. Illa dicit quae habet Deus in manu ac potestate, et in secretis judiciis suis. Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt et nepotes ejus non saturabuntur pane. In filiis et nepotibus reliquam omnem posteritatem malae generationis signavit. Aliquando in Scripturis, non solum carnali progenie: varum etiam morum similitudine filii appellantur. Qui reliqui fuerint ex eo, sepelientur in interitu, et viduoe illius non plorabunt. Hoc significare mihi videtur, quod per tempora ad summam egestatem, sive miseriam, proles impii hominis, sive generatio deducenda sit, et viduae eorum prae nimio instante sibi malo, flere non poterunt. Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lu– tum proeparaverit vestimenta. Insatiabilem cupiditatem ac voraginem quamdam inexplebilis hujus impii dicit. Praeparavit quidem, sed justus vestietur illis, et ar– geatum innocens dividet. Et Salomon ait: Qui amplificat divitiae suas cum usuris abundanti: qui miseretur pauperum congregat eas.

---

Jerome, Commentarii In Librum Job, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp487/tmp487/tmp487.tmp487.opp-lat1.xml.
