Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 28
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.28.1
Unproofread scanNot analysed yet
Habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est, in quo conflatur. Ferrum de terra tollitur, et lapis, solutus calore, in oes vertitur. Videtur mihi quod per aenigma et parabolam, sub horum nominibus metallorum, mores hominum, et virtutes animorum describat, minime ordinis observantiam, prophetarum more, custodiens. Argenti vero, et auri vocabulum, secundum auctoritatem Scripturarum, verbi eloquium et sensus animi indicare voluit. Haec disserentes nos ita dicamus: Habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est in quo conflatur. Venae argenti: id est, initium eloquii ab animae sensibus oritur: sensus vero aureus, rationis ac sapientiae judicio fabricatur, et ut sit optimus, ab igne divinae examinationis probatione conflatur. Fortitudo vero, quae ferri nomine appellatur, est qua terram, id est, carnis nostrae malitiam in nobis tollimus: adversum eam contra nos militantem, et contra legem spiritus conversantem, rigore animi, et virtute repugnemus. Lapidis quoque nomine cordis figuratur durities, quae per calorem et fervorem fidei resoluta mollescit: ut primum possit in se verba scribentis recipere. Deinde velut in aes quod canorum est, merito sanctitatis proficiens, ad laudes et gratias Deo offerendas, fidei soliditate perveniet.