Latin
13.28.22 to 13.28.23
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.28.22-23
Unproofread scanNot analysed yet
Trahitur autem sapientia de occultis. Haec igitur aliunde non potest nisi de supernis assumi, sive de intimis eordis affectibus, dono sancti Spiritus trahitur, ut propheta ait: Os meum aperui, et attraxi spiritum, ut videlicet sapiat homo Deum et timeat, ac recedere a malo intelligat. Non adoequabitur ei topaxius de AEthiopia, nec tincturoe mundissimoe componentur? Diversis modis, et diversis nominibus auri, ac supellectilis pretiosa, sanctus Job dicit, quod timor Domini non possit eis ullo modo comparari.