# Commentarii In Librum Job 13.28.4

Jerome, Commentarii In Librum Job, Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.28.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.28.4

Dividit torrens a populo peregrinante eos, quos oblitus est pes egentis hominis, et invios. Hoc dicit: invios, id est, errantes, et illos quos oblitus est pes egentis hominis, separabit torrens a populo peregrinante, eo quod oblitus eorum sit gressus. Sive praesens conversatio egentis hominis pedis nomine significata est. Oblitus est dixit, pro eo quod praemissus egens, non est Deum pro hujusmodi deprecatus, cum tamen eleemosyna Deum precetur, id est, ipsum opus bonum quod homo fecerit, quadam manifestatione sui loquatur ad Deum. Hoc ergo dicit sanctus Job, quod invios sine via verse religionis viventes, et qui misericordiam pauperibus, quod est Christi fratribus non fecerunt, torrens ignis separet, simul et a sanctorum consortio dividet. Sive hic egenus proprie Salvator noster intelligitur, qui propter nos egenus, et pauper factus est cum dives esset. In pede quoque ejus, dispensationem, vel assumentis hominem, vel mundum ingredientis adverte. Unde propheta ait: Existi in salutem populi tui. Hi ergo qui dispensationem salutis suae in Evangelio non receperunt, oblivioni dati sunt, qui credere per duritiam propriae voluntatis noluerunt. Et idcirco invii dicti sunt, quia Christum, qui est via, non receperunt.

---

Jerome, Commentarii In Librum Job, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp487/tmp487/tmp487.tmp487.opp-lat1.xml.
