# Commentarii In Librum Job 13.28.6

Jerome, Commentarii In Librum Job, Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.28.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.28.6

Locus sapphiri lapides ejus, et qleboe illius aurum. Per metaphoram dicit, quod in Sodomis uberrima fuerint omnia et optima, quae diam auro et pretiosis lapidibus comparentur. Locus sapphiri lapides ejus. Sic dicit ei Dominus per prophetam: Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris, et reliqua. Hoc enim decore pretiosorum lapidum, id est, omnium Christo credentium per Deum Patrem, tunc adornata est Judaea, quando gentium populus ei per fidem Christi est copulatus. Locus sapphiri lapides ejus, et glebae illius aurum. Lapides pretiosi, et aurum non in optima terra, sed in remotis, et squalidis inveniri dicuntur. Igitur secundum hunc modum Judaea sterilis fide, et infecunda virtutibus, habuit in se hos lapides pretiosos: id est, patriarchas et prophetas, et omnem sanctorum multitudinem. Locus sapphiri lapides ejus, et glebae ejus aurum. Glebas sanctae terrae Ecclesiae, sanctos ejus propter fecunditatem bonorum operum appellavit, quos etiam et propter gratiarum divisiones, glebas sanctus Spiritus voluit nuncupare: quo auri merito censerentur, in quarum occultis venis tamquam animarum seminibus, sensus magni pretiosique nascantur.

---

Jerome, Commentarii In Librum Job, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp487/tmp487/tmp487.tmp487.opp-lat1.xml.
