Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 3
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.3.2
Unproofread scanNot analysed yet
Auferetur ab impiis lux sua. Non requirat eum Deus desuper. Hoc est, ne fiat ejus memoria ante Deum in bonum. Et non illustretur lumine. Recognitionis Dei, vel poenitentiae. Obscurent eum tenebrae et umbra mortis. Tenebrae, peccata sunt et invidia. Occupet eum caligo, et involvatur amaritudine. Id est, caecitas cordis. Noctem illam tenebrosus turbo possideat. Quia ad amaritudinem provocat Deum, sicut et caeteri satellites ejus: furore irae Dei apprehensus, circumdetur omnibus malis, et involvatur. Noctem illam tenebrosus turbo possideat: id est, diabolus, qui diem felicitatis homini abstulit, et noctem inquietae vitae turbulentus invexit.