Latin
13.30.3 to 13.30.9
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.30.3-9
Unproofread scanNot analysed yet
In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terroe, vel super glaream. Qui inter hujuscemodi loetabantur. Qui etiam, ut ait, in locis sterilibus, et inaquosis, sive dumibus, quasi repentia terrae, in foraminibus morabantur: quos imbres montium rigant. Et esse sub sentibus delicias computabant. Si in aestu suo, vilissimorum stirpium foliis tegerentur. filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes. Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium. Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur. Obscuri, et memoria penitus indigni. Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum. Pharetram existimo multitudinem plagarum, vel ipsum diabolum, vel potestatem illius hoc loco intelligi oportere. Quam sicut Job ait, Deus aperuit, dum circa eum diabolus suam exercuit potestatem, unde eum, et jaculis tormentorum afflixit. Insuper etiam frenum ei silentii in ore ne loqueretur imposuit. Ad dexteram orientis calamitates meoe illico sur– rexerunt. Id est, vel in ipso tempore felicitatis, quod gravissimum probatur, exortae sunt, vel permissu divinae potestatis impositae sunt. Ipse est enim oriens ex alto, ipse dextera et virtus Altis– simi. Pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis sui. Id est, calamitates mea frequenti repetitione me affligentes, velut fluctibus omnes vias rectas conversationis meae subverterunt. Dissipaverunt itinera mea, insidiati sunt mihi, et proevaluerunt, et non fuit gui ferres auxilium. Id est, itinera mea, quibus per viam justitiae quotidianis profectibus incedebam, inimici mei conturbaverunt, in injuriam meam ex insperato, velut ex insidiis erumpentes, negantibus mihi proximis meis consolationis auxilium. Quasi rupto muro, et aperta janua irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt. Tam veloci, inquit, impetu praedicta mala super me irruerunt, ut nullo resistente obstaculo, in me desuper volverentur.