Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Item
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.31.41
Unproofread scanNot analysed yet
Nocte os meum perforatur doloribus, et qui me comedunt, non dormiunt. Nocte, quia vespere captus, per totam noctem scribis, et principibus sub interrogatione quaestionis auditus est. Vel noctem tristitiae, et passionis, ait Dominus ad apostolos, qui propter dilectionis, et charitatis meae fortitudinem ossa dicuntur: aculeis doloris, timorisque compuncti, usque ad negationis noxam perforati sunt: id est, penetravit virtutem animi eorum titubatio fidei, ut ad horam tentationis in charitatis soliditate nutarent. Illi vero, qui me usque ad mortem persequendo videntur consumere, non dormiunt: id est, omni vigilantia mentis insistunt, ut ad me devorandum perveniant.