Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Item
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.31.8
Unproofread scanNot analysed yet
Auris audiens beatificabat me. Gentium utique populus, ad quem Evangelium meum, annuntiatum praedicatione pervenit. Qui pro redemptione sua laudem deferens, beatificabat me gratias agendo. Et oculus videns, testimonium reddebat mihi. Populos videlicet Judaeorum, cui per prophetas meos praedictus fueram, in praesentia adventus mei testimonium reddebat mihi. Eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non erat adjutor. Pauper hic et pupillus, sanctorum populus est intelligendus: qui propter humilitatem spiritus contribulati, pauperes! dictus. Pupillus vero Idcirco dictus est, quia pater eorum pro tempore absens est: qui ita loquitur: Non relinquam vos erphanos.