# Commentarii In Librum Job 13.31.9-12

Jerome, Commentarii In Librum Job, 13.31.9 to 13.31.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.31.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.31.9

Benedictio pueri, sive ut alii dixerunt, perituri, super me veniebat, et cor viduoe consolatus sum. Pupillus fidelis, et sanctus: puer, propter reciprocatam innocentiam nuncupatus est. Perditus vero Idem appellatus est, quia sanguine Domini acquisitus est. Justitia indutus sum, et vestivit me sicut diademate judicio meo. Justitia ergo haec pietatis meae, ait Dominus, vestivit me sicut vestimento. Et diademate judicio meo. Hoe, inquam, vestimento, in quo per Evangelium justitia patris revelatur: in Ecclesia dicit se esse circumdatum: cujus figuram habuit vestis ejus in monte clarificati. Oculus fui coeco, et pes claudo. Lumen, inquit, eum peccatori in villorum suorum tenebris amhulanti, et in praeceptorum meorum semitis claudicanti factus sum gressus. Unde ipse ait: Ego sum via. Pater eram pauperum, id est, homilium corde. Et causam cum nesciebam, diligenter investigabam. Hanc igitur causam peccaminum misericordia pietatis meae indulturus, diligentissime perserutabar, ut radicem vulnerum curando perquirerem: ut peccatorem, investigante me, confitentem culpas suas, ab omni peccato criminis liberarem. Sive aliter: Nescivit causas peccati Dominus noster Jesus Christus: quas ab eo Judaei quaerebant.

---

Jerome, Commentarii In Librum Job, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp487/tmp487/tmp487.tmp487.opp-lat1.xml.
