# Commentarii In Librum Job 13.32.1

Jerome, Commentarii In Librum Job, Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.32.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.32.1

Pepigi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. Quam enim partem haberet in me Deus desuper, et hareditatem omnipotens de excelsis? Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus injustitiam? Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat? Ab hinc usque ad finem, justitias suas, vel maxime et misericordias atque virtutes enarrat, quas usque ad quindecim numeros digerit, velut vir perfectus, qui ascensus in corde suo disponens, per gradus quosdam profectuum usque ad domum Dei ascendendo pervenit. Ego, inquit, animo cum his obtutibus carnis meae, definivi ac statui, ut nihil omnino turpe atque obscenam mihi intrinsecus nuntiarent, quod delectatione voluptatis, intra me iniquis cogitationibus volverem. Senserat, credo, aliquando fortassis delectatione carnem suam, et voluptatibus illecebrarum titillari, et idcirco se continentiae virtute praecinxerat, timens oculum Dei, cum scrutator cordis sit, et omnes vias conversationis humanae, cunctosque gressus actuum mortalium noverit.

---

Jerome, Commentarii In Librum Job, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp487/tmp487/tmp487.tmp487.opp-lat1.xml.
