Latin
13.32.11 to 13.32.14
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.32.11-14
Unproofread scanNot analysed yet
Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, exsultavi quod invenisset eum malum. Non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam ejus. Cum magnum sit, si de inimicis suis quis, cum possit, non studeat ulcisci, quanto apud Deum studiosius est de eorum ruina, nec in corde delectari! Si non dixerunt viri tabernaculi mei, quis det de carnibus ejus, ut saturemur? Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit. Pro hospitalitatibus ejus et virtute, qua et caeteri sancti Deo placuerunt, odium servorum contraxerat. Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam. De his peccatis tantum, quae cogitationibus committuntur, hoc loco mihi dixisse videtur: eo quod nec ipsa celare voluerit, quandoquidem secretorum suorum intima manifestaverit hominibus, se consensione iniqua cujuslibet peccati non fuisse participem. Si expavi ad multitudinem nimiam, ei despectio propinquorum terruit me, et non magis tacui, nec egressus sum ostium. Ad propinquorum suorum personam despicientium eum, locus hic pertinet, qui ei inter miserias calamitatum posito, indesinenter injurias irrogabant; contra quos sibi jurgantes posuit custodiam ori suo.