Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 31
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.32.16
Unproofread scanNot analysed yet
Si adversum me terra mea clamat, et eum ipsa sulci ejus deflent. Si fructus ejus comedi absque pecunia, et animam agricolarum ejus afflixi: pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina. Terra, caro hominis recte sentitur. Hanc dicit beatus Job sibi adversariam non fuisse, necessario utique: quoniam bene sibi eam obedientem fecerat circa ornamenta virtutum. Cujus etiam sulcos metaphoricos appellat, qui sive propter bonos mores excolendos, sive propter continendam aquam verbi Dei, infusam divinitus terrae suae, sulci ab eo dicti sunt: secundum illud Psalmistae: Sulcos ejus inebrians, multiplica generationes ejus. Agricolas autem istos terrae suae, beatus Job sanctas cogitationes, ut arbitror, dixit: quibus vivus ager mentis suae strenue colebatur. Quorum agricolarum ideo anima una ab eo refertur, ut advertamus unum eorumdem fuisse consensum. Non est hoc in moribus sanctorum notabile, sive reprehensibile, quando seipsos laudant. Non enim jactantiae vitio detinentur, ut in suis laudibus gloriam humanam requirant: sed faciunt hoc veritatis intentione, qua ante Deum simpliciter ac sinceriter vivunt.