# Commentarii In Librum Job 13.33.2

Jerome, Commentarii In Librum Job, Incipiunt Edisseri Capitula, Caput Χχχii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.33.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.33.2

Et iratus indignatusque est Heliu, filius Bara– chiel Buzites, de cognatione Ram. De progenie et generatione Huz et Buz, filiorum Nachor et Melchae, sororis Sarae, uxoris Abra hara, nascitur Job et Heliu. De Huz, Job nascitur, et de Buz, hic Heliu: unde et Buzites dicitur, qui fuit sicut hic scribitur, filius Barachiel. Hunc Igitur Heliu, doctissimi Scripturarum dicunt ipsum esse Balaam hariolum, quem in Numerorum libro Balach, rex Moabitarum, ad Israelem maledicendum condixerat: et haec Scriptura refert, quod hic Heliu, de cognatione fuerat Ram, et hunc Ram, Abraham esse intelligamus: de cujus cognatione et familia Heliu fuerit procreatus. Hinc utique fratris sui Nachor posteritas, procul dubio Abrahae cognatio erit: ubi qui hunc librum scribit, quem Hebraei Mosen autumant, in generationis Heliu nominibus, nobilitatem nativitatis ejus voluit demonstrare. Quod autem in hoc libro Ram, quasi partito sive diviso nomine, sanctus Abram dicitur: ita et in di– versis locis Scriptura Dei, secundum incrementa in eo divinae gratiae nominat. Unde quando Ram dicitur, habeatur excelsus: quando vero Abram, proficiens in virtutibus, pater excelsus sit. Item cum fides ejus gentibus ad dominationem praeponitur. Abra bara, id est, pater multarum gentium appelletur. Hic igitur Heliu, sicut apparet, secundum bonum naturae, homo justus videtur fuisse, qui et spiritum habuit prophetiae: sed puto non eodem modo, vel eadem gratia, ut sancti prophetae. Unde et ipse Dominus ad sanctum Job de eo loculus est: Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis? quod est, improperii verbis atque inordinatis sermonibus sensus propheticus narratur: ubi non reprobat Dominus quod Heliu loquitur, sed quod praepropere ab eo dicitur, hoc reprehendit. De hoc, inquam, Heliu, et sui similibus, et in principio libri hujus diximus, quod prophetiae mysterio usi sint etiam, qui exorbitaverant a vera religione, quia et illis dedit Deus verbum suum, ut mysteria futura pronuntiarent hominibus: ubi maxime fides et admiratio gentilium pendet, ut qui nostris nolunt credere prophetis, credant saltem divinis et vatibus suis. Hunc itaque Heliu, qui est Balaam, figuram habere gentium diximus, adversantium Christo, sicut et illos amicos beati Job, haereticorum figuram. Quod autem ait, finita sunt verba Job: possumus intelligere tamquam dixerit, firmissime stabilita sunt verba divina, et irrita esse non possunt, quae usque ad aeternam promissionem fideliter credentes perducunt. Isti vero. qui justum virum et sempiternum praesumptione adinventorum dogmatum audent discutere, aeterno quandoque silentio conticescent. Quod autem Heliu duobus nominibus vocitatur, non est mirum: familiare est hoc Scripturae divinae, ut Salomon Idida, et cognatus Mosi dictus est Jetro, et Raguel, et Petrus Simon. Unde non parvam obscuritatem haec varietas nominum solet legentibus exhibere.

---

Jerome, Commentarii In Librum Job, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp487/tmp487/tmp487.tmp487.opp-lat1.xml.
