Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Caput Χχχii
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.33.3
Unproofread scanNot analysed yet
Iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo. Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job. Igitur Heliu exspectavit Job loquentem: eo quod se– niores essent qui loquebantur. Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer. Respondensque Heliu filius Barachiel, Buzites, dixit. Videtur milii quod haec prius gesta sunt, quae hic legimus, quam illa quae in Numeris de hoc ipso Heliu sive Balaam facta referuntur. Hic igitur Heliu qui ait Job et amicos ejus se exspectasse loquentes, honoris ac reverentiae causa ostendit se fecisse quod fecit: senioribus scilicet deferendo. Jam hic ipsius Heliu verba sunt, ita dicentis: