Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Caput Xχχiii
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.34.1
Unproofread scanNot analysed yet
Audi igitur, Job, eloquia mea, at omnes sermones meos ausculta. Ecce aperui os meum? loquatur lingua mea in faucibus meis. Simplici corde meo sermones mei, et sententiam labia mea puram loquentur. A Domino ita despicitur Heliu, cuip ait de eo, quis est iste? Indignum enim erat atque praposterum ut vir magnus, Deoque placidus, etiam si ut homo in ali– quo deliquisset, ab ipso corriperetur qui longe a vera religione esset. Sed si movet forsitan quem– piam, quia iste Heliu multa de Salvatoris temporibus futura praedixit, quae ut prophetiam suscipiamus; sciat quisquis est, quem hoc movet, illa quae spiritu Dei praedicta sunt, suscipienda a nobis et credende. Haec vero quae elatione cordis ab eo deprompta sunt reprobanda, quonam de propriis suis, Ut diabolus locutus est, non ex Deo.