Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Caput Xχχiii
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.34.4
Unproofread scanNot analysed yet
Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi: Mundus sum ego, et absque delicto immaculatus, et non est iniquitas in me. Quod ergo He– liu ait Job: Hoc est ergo in quo non es justificatus, id est, accusare debueras te, non laudare: non illud dicere: mundus sum, sine peccato et immaculatus: iniquitas quoque non est in me. Hoc est, inquam, in quo non es justificatus, quia justificatio per humilitatem acquiritur. Laus vero elationis condemnationem meretur. Potuit quidem ut vir justus et de sanctis operibus suis sibi bene conscius, audenter aliqua quae vera sunt, Deo dicere: non potuit tamen haec quae ei Heliu falso objicit, velut sacrilegus loqui. Denique illa, quae dixisse Job dicit, ita inquietis: