# Commentarii In Librum Job 13.34.5

Jerome, Commentarii In Librum Job, Incipiunt Edisseri Capitula, Caput Xχχiii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.34.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.34.5

Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum tibi. Posuit in nervo pedes meos: custodivit omnes semitas meas. Hoc est ergo in quo non es justificatus. Non legimus haec Job dixisse, quae utique ex sensu ejus, quasi a sancto Job dicta, suis hic verbis composuit. Unde hunc potius non recte verba dicere noverimus, quam eumdem sanctum Job dixisse credamus.

---

Jerome, Commentarii In Librum Job, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp487/tmp487/tmp487.tmp487.opp-lat1.xml.
