Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Caput Xχχiii
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.34.6
Unproofread scanNot analysed yet
Respondebo tibi, quia major sit Deus homine. Adversus eum contendis. quod non ad omnia verba responderit tibi. Semel loquitur Deus et secundo idipsum non repetit. Per somnium in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo: tunc aperit aures virorum, et erudiens eos, instruit disciplina, ut avertat hominem ab his quoe fecit, et liberet eum de superbia, eruens animam ejus a corruptione, et vitam illius, ut non transeat in gladium. Ab ipso principio ropndi, et deinceps semper locutus est Deus hominibus, et semel nihilominus loquitur, sed ubi frequenter loqui dicitur Deus, vel lex ejus multiplex, vel prophetarum et mandatorum ejus diversitas indicatur. Ubi vero semel loqui significatur, stabilita ac definita ejus sententia demonstrator, Loqui enim Deum efficientiae ejus res intelligitur. semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit. id est, non immutat Deus, nisi hoc ipsum vitae nostrae putatio depoposcerit; hoc loco de duobus quibusdam correptionum gradibus Heliu diligenter enerrat, et, dicit quod eruditio divina, vel castigatio circa hominem, et in noctis visionibus fiat: itemque in lectulo: unde ait: Contabescere faciat hominem, donec ad vitae hujus extrema perveniat. Et cum ab aliquo sancto pro eo fuerit interventum, ut fecit Isaias pro Ezechia rege, restituatur pristinae sanitati. Et ait in subsequemibus, quod tribus vicibus haec circa hominem operetur, id est, evidenter, et probabiliter, et con– firmativo modo, vel propter trinumeri perfectionem, vel propter trium testium veritatem. Quo genere etiam patientiam Dei? clementiamque sigpificat, quae non statim, sed per partes, et per vices castigat, et arguit delinquentem: ubi ei nec praeceptis veritatis judicium, nec inutilis remissio, nec injustitiae impu– tatur iniquitas.