# Commentarii In Librum Job 13.34.7

Jerome, Commentarii In Librum Job, Incipiunt Edisseri Capitula, Caput Xχχiii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.34.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.34.7

Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia essa ejus marcescere facit. Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animoe illius cibus ante desiderabilis. Tebescet caro ejus, et ossa quoe tecta fuerant, nuda– buntur. Appropinquabit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis. Si fuerit pro eo angelus Loquens unum de similibus, ut annuntiet hominis oequitatem: miserebitur ejuj, et dicet: libera eum, ut non descendat in corruptionem. Inveni in quo ei propitier. Sive ut alii dixerunt: Accessit usque ad mortem amnia ejus, et omnia ejus marcescere facit. Cum per haec itaque correctus homo atque consumptus, morti et infernalibus ministris appropinquaverit, si fuerit quispiam sanctorum, qui nomen sancti angeli habere mereatur: is pro hujusmodi, qui pro peccatis suis a Deo ita corripitur, poterit impetrare; si tamen de multis operibus bonis, quae operari debuerat, saltem unum bonum opus ejus, quod tamquam sacrificium pro eo placabile offerat Deo, valuerit invenire. Exaudiet, inquit, et jubebit, ut praedictus ad correptiopem infernorum cruciatuum non descendat, eo quod vir magnus quidam, exstiterit, cujus preces Deus non potuerit non audire. Et angelus quilibet de coelo assistens ante faciem Dei, potest pro quolibet peccatore in flagellis castigationum posito intercedere: ipsis enim est cura injuncta a Deo, vel maxime, ut diversis hominibus, vel nationibus, defensionis sive custodiae suae opem ferant. De quibus Apostolus: Nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi: propter eos qui hoereditatem capient salutis? Exemplum autem rerum praesentium, de quibus nunc loquimur, in Scripturis dominicis retinemus, ubi legimus, in somnis homines fuisse correptos, ut Nabuchodonosor regem superbissimum, et Laban, qui parentis sui Jacob interitum disponebat, et Abimelech regem, qui sancti Abrahae domum contaminare, tentabat, et uxorem Pilati, quae ait ad eum de Domino nostro Jesu Christo: Nihil tibi et justo illi: multa enim passa sum per propter eum. Et magi in Evangelio in somnis admoniti, per aliam viam egrediuntur. Fideles etiam viri a Deo in somnis instruuntur, ut Jacob patriacha, et alios legimus infirmatos esse propter peccata, de quibus illum paralyticum fuisse discimus, cui ait Dominus: Remittuntur tibi peccata tua. Legimus et sanctos aegros fuisse, ut Trophimum et Epaphroditum: quos utique velut justos tali castigatione examinato? credere debemus: non ut peccatores iufirmitatis verbere flagellatos. Sequitur:

---

Jerome, Commentarii In Librum Job, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp487/tmp487/tmp487.tmp487.opp-lat1.xml.
