# Commentarii In Librum Job 13.34.8-11

Jerome, Commentarii In Librum Job, 13.34.8 to 13.34.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.34.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.34.8

Consumpta est caro ejus a suppliciis: revertatur ad dies adolescentioe suoe. Recepit, inquit, mala pro meritis suis, et suppliciorum atque poenarum mensuram: sufficiant haec ei verbera castigationis, quibus revocatus eat ad emendationem: nunc indulgentia divinae pietatis ad dies adolescentiae revertatur, id est, sit iterum sanus atque incolumis. Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit, et videbit faciem ejus in jubilo, et reddet homini justitiam suam, Quod inierim corde fit, cum per Deum bonum conscientiae possideatur. Videbit autem Dei faciem, propitium sibi vultum illius sentiens, redditurus ei digna satisfactione justitiam. Respiciet homines, et dicet: Peccavi, et vere deliqui, et ut eram dignus non recepi. Magna res est, Deoque plurimum acceptabilis ut homo errores suos confiteri non erubescat: praesertim si pro eis se intelligat castigari, et ita se humiliet, ut quidquid castigationis sustinuerit, pro meritis suis parum se passum pronuntiet. Liberavit animam suam ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret. Ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos, ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium. Id est, agnitionis Dei lucem et immensa beneficia illuminatus agnosceret.

---

Jerome, Commentarii In Librum Job, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp487/tmp487/tmp487.tmp487.opp-lat1.xml.
