Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 34
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.35.16
Unproofread scanNot analysed yet
Qui quasi de industria recesserunt ab eo, et omnes viae ejus intelligere noluerunt, ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret vocem pauperum. Omnes enim peccatores et impii contra inditum sibi bonum naturae agunt? sicut Apostolus ait: Qui cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt. Ubi autem cognoverunt Deum, nisi inspiratione et judicio mentis? Ubi ergo Deo gloriam suam habuerunt contemptui: ubi ab ea contra suam conscientiam recesserunt, omnesque vias mandatorum Dei, quas suis cordibus habent ingenitas, nosse et intelligere detrectarunt, cum hominibus quoque ita impie et injuste egerunt, ut ad Deum pauperum oppressorum clamor ascenderit. Sive Judaeos impios atque incredulos percussit Deus in loco videntium, id est, in lege Mosaica: ubi prophetae, qui videntes dicti sunt, inhabitant. In ipsa itaque spe legis, et promissorum compositione, tamquam in quodam videntium loco, juste percussi a Deo sunt: intantum ut oratio illius, qui propter nos pauper factus est cum esset dives, ascenderet ad Deum: Disperge illos in virtute tua. Sive viventes sunt omnes, qui in Christo ex fide vivunt: in hac enim spe positi, mente contemplantur futuram beatitudinem. In hoc igitur loco, ubi quasi fide stantes sunt, quidam sub fidei hujus vocabulo, habent speciem pietatis: virtutem autem ejus sunt abnegantes. Hi ipsi igitur, qui haeretici intelliguntur, in loco Dei male stantes, a Deo percutiuntur, apostolis et Ecclesiarum doctoribus, id est, pauperibus Christi contra eos resistentibus et ad Deum clamantibus.