Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 34
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.35.23
Unproofread scanNot analysed yet
Job autem stulte locutus est. et verba illius non so– nant disciplinam. Manifestum est. Pater mi. Quia ab ipso est homo creatus, et conditus. Probetur Job, inquit Heliu: non examinetur, quod solet ad probationem eruditionis referri. Probetur Job. Id est, manifestetur: probatum Sit Omnibus, cunctisque pateat, Job qualis sit: ante te probetur, inquam, Job. Usque ad finem. Ne desinas ab homine iniquitatis. Id est, insit in eo jugiter plaga flagelli hujuS: neque desinas infligere poenas operantibus iniquitatem. Qui addidit super peccata sua blasphemiam. Id est, super hoc quod peccator est, addit ad cumulum peccatorum, ut in blasphemiae crimen erumpat, propter quod mala haec cruciatuum sustinet.