# Commentarii In Librum Job 13.35.9

Jerome, Commentarii In Librum Job, Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.35.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.35.9

Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur et ausculta vocem eloquii mei. Numquid qui non amat judicium, sanari potest? Et quando tu eum qui justus est, intantum condemnas? Qui dicit regi, apostata: qui vocat duces impios. Manifestum est, inquit, quia is qui juste et recte judicare non diligit: neque sanare avitiis animam, neque corrigere quemquam potest: et quomodo tu sanator es languorum nostrorum, qui iniquitates notare praesumis?

---

Jerome, Commentarii In Librum Job, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp487/tmp487/tmp487.tmp487.opp-lat1.xml.
