Latin
13.36.2 to 13.36.3
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.36.2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum. Pro eo quod non potuerunt ei rationabiliter respondere. Suspice ad coelum, et intuere ei, et contemplare oethera, quod altior te sit. Id est, cui te aequare praesumis? Hoc ait Heliu, qui Deum corporaliter locis contineri arbitrabatur: quod in excelsis tantum atque in sublimibus Deus Dominus commoretur. Proinde si peccaverit, quid ei nocebis? Et si multiplicatoe fuerint iniquitates tioe, quid facies contra eum? Quod ita dixisse mihi videtur, non enim, te peccante, Deo damni aliquid infertur; aut si pro multitudine peccatorum tuorum ulcisci te voluerit, numquid poteris ei contraire?