Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Caput Χχχvι
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.37.9
Unproofread scanNot analysed yet
Morietur in tempettate anima corimi, et vita eorum inter effeminatos. Vitiosos et vilia esse noverimus, quae sicut de virtutibus animi nihil in se habent quietum, virile, et frugi, sed totum turbulentum, remissum et fragile: ita necesse est ut velut tempestate animam semper suis illecebris inquietent, portumque virtutum hominem non sinant apprehendere, et fit istis talibus fluctibus, quod Salomon ait, ut jaceat anima tamquam in corde maris, et velut gubernator in magna tempestate. Vel aliter lempestas adventus ac judicium Dei est, de quo dicit, in circumitu ejus tempestas valida.