Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 37
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.38.3
Unproofread scanNot analysed yet
Subter omnes coelos ipse considerat, et lumen illius super terminos terroe. Quid sit hoc mirum de omnipotentia Dei, qui ubique est in coelo, et in terra, in mari, et in abyssis. Sed videamus secundum allego- …icum intellectum; quid…sit quod de Deo Heliu ait; Subter omnes coelos Considerat. Sanctos viros, coelos Seriptura divina appellare consuevit, propter coelestem utique conversationem; quibus ita dicitur: conversatio vestra in coelis est. Dominus ergo subter hos coelos considerat, vel dum ea quae intra eos sunt, areanorum serutator introspicit, vel dum imbecillitatem corporum eorum, quae animi Imperio crucis virtute subdiderint; gubernat ae sustinet, et contra carnalium pessionum bella Corroborat. Secundum Hunc sensum est, quod timore concussus Propheta, ait: Et subtus me turbata est habitudo mea. Termini quoque, sive fines terrae ipsi sancti sunt, finem terrenis passionibus et cupiditatibus imponentes, eo quod non sint in medio Babylonis, nec saeculi hujus vitiis circumdentur, secundum quod Petrus opostolus sit: Christus igitur in carne passus, reliquit nobis exemplum, quia passas est in carnle, desiit esse a peccatis; ut jam non Hominum desideriis, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne, vivat temporis: id est, vivens pro tempore, desinentibus in carne peccatis, ve……n finibus habitet carnis. In his finibus posita regina Saba, quae typum gerebat Ecclesiae, veri Salomonis meruli audire saplentiam. tales igitur terminos Deus lumine gratiae suae atque agnitionis illustrat. …Post eum rugiet sonitus. sive ut alii dixerunt; fremet vox.