Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 4
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.4.6
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce qui serviunt ei non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem. Quanto magis hi qui habitant domos luteas. Dicitur quidem diabolo, qui quondam sanctus angelus fuit, quod in veritate non steterit, et ab illa sublimitate angelica propria voluntate deciderit: sed tamen non est continuo generale: ut sicut in illo, ita et in omnibus angelis inveniatur pravitas, quae est peccatum. Omnis enim natura, sine dubio creata, capax peccati est: ut apparuit in angelo de quo dixi: quia in veritate non stetit: tamen per donum et gratiam creatoris sui, ita in amorem charitatis illius transierunt, ut jam nec velint peccare, nec possint.