Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 39
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.40.16
Unproofread scanNot analysed yet
Duratur ad filios suos, quasi non sint sui: frustra laboravit, nullo timore cogente. Praesentibus filiorum suorum tribulationibus, Ecclesia dura et impia videtur, quoniam non ingemiscit, et plangit angustias interitumque natorum. In cujus figuram, Sancta mater Machabaeorum seper filiorum suorum cruciatibus exsultabat: videbat quippe in spiritu, sicut et hic sancta mater Ecclesia per fidem quotidie contemplatur, quantam gloriam in aeternum pariant poenae praesentes, professione veritatis acceptae. Et ideo quod sequitur, frustra laboravit, nullo timore cogente, Ecclesiam signat, quae filios suos ad tentationem, et saeculi hujus molestias praeparat, sperans utique a Deo pro his malis temporariis, filiorum suorum gloriam, et incorruptionis beatitudinem sempiternam. Aliter, sed et si doluisset pro filiis consecratis, frustra doluisset, quia non habebat timendi causas, quando eos non perdidit, sed acqui– sivit.