# Commentarii In Librum Job 13.40.2

Jerome, Commentarii In Librum Job, Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.40.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.40.2

Dinumerasti menses conceptus eorum, et scisti tempus parius earum? Vivum verbum Dei, et validum, penetrans usque in divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, in hoc spirituali conceptu profectus quosdam incrementorum, velut per menses temporum in cordium sinibus operatur, ut ipsis apostolis primum apparuit, qui in initio praedicationis, quasi parvi, et modici visi sunt, sed paulatim corroborante eos spiritu, verbum in eis demonstratum est, usque ad mensuram plenae gratiae pervenisse. Quod velut partu edentes, totum atque perfectum ac plenum divinis promissionibus scribentes, diversis Ecclesiis ediderunt. Hujusmodi igitur conceptus, et partus tempora, qui hoc modo spirituali utero cordis fiunt, unde et tu, Job, ait Dominus, cognoscere potuisti? quorumque tempora sunt in Evangelio praefinitionis meae consilio constituta. Ubi ergo dictum est, et scisti tempus parius eorum: alii dixerunt, et dolores eorum solvisti. Dolores sunt insectationes et tribulationes, quae praedicatoribus inferuntur, a quibus doloribus isti tunc absolvuntur, quando invitati ad requiem absolvuntur a corpore. Sive tunc absolvuntur a doloribus persecu– tionum, quando in spe positi, pro malis praesentibus ad promissionem aeternae remunerationis aspiciunt.

---

Jerome, Commentarii In Librum Job, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp487/tmp487/tmp487.tmp487.opp-lat1.xml.
