Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 39
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.40.23
Unproofread scanNot analysed yet
Exsultat audacter. Gaudet superbus praesumptionis audacia, quoadusque perniciose contra homines pugnat. In occursum pergit armatis. Quae sint arma sanctorum contra spiritualia nequitiae, Apostolus diligenter enarrat. Contra hos igitur hujusmodi armis indutus, in occursum pergere dicitur, quando arcem mentis expugnare moliens, adversum murum virtutum, arietes abjicit vitiorum, et ad tentandum Dominum, ausus fuit in occursum ejus venire in eremo, et per singulas civitates apostolis Christum praedicantibus occurrebat, quando eis commotiones seditionum populi suscitabat, sicut etiam in Actibus apostolorum legimus. Unde et ad quosdam Paulus ait: Ostium mihi apertum est magnum, et evidens, sed adversarii multi. Et multis aliis locis de hac adversantium impugnatione non tacet, quas diabolus immittebat.