Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 39
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.40.28
Unproofread scanNot analysed yet
Ubi audierit buccinam, dicit, vah! Procul odoratur bellum, exhortationem ducum, et ululatum exercitus. Quando audierit, inquit, adversarius noster Dei buccinam, id est, unumquemque ductorem Ecclesiae adbortantem commilitones suos, secundum praeceptum imperiale, atque divinum, ut contra adversarium suum stent fortes in praelio; stupenti animo et scrutabili, auribusque attonitis, ait: Vah! tamquam si diceret: Quid audio? hac quisquam praesumit audacia, ut contra me saltem cogitet bella constituere? Ubi ergo dictum est, Vah! alii dixerunt Euge, quod secundum, ut consequentia loci fuerit, sive in bonum, sive in malum capitur, et in Psalterio: Confundantur et revereantur, qui dicunt mihi, Euge, euge. Proinde in hoc loco irridentis animo, et subsannantis vultu, euge dicitur. Subtilis enim et vigilantissimus inimicus, et nimium callidus, qui sollicitudinem perdendi omnem terram habet, cum senserit aliqua initia, sive signa quaedam in homine, quomodo ei, ejusque vitiis resistendum sit, velut sagina, adversantes sibi praevenire contendit: ne sumpta contra diabolum sanctitatis arma defendant: ne veneratione digni fiant, cum Rex aeternus advenerit. Ululatus vero, sive sonitus, ut alii dixerunt, exercitus veri imperatoris ille est, quando se invicem uno spiritu, unaque…charitate, et fide cohortantes, conspiratis in unum timoris Domini viribus, alloquuntur, ut donec transeat iniquitas, sint perseverantes in praelio; quia charitate regis sui infusa in se per Spiritum sanctum, qui datus est eis, pro alterutro sunt membra sollicita.