# Commentarii In Librum Job 13.40.3

Jerome, Commentarii In Librum Job, Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.40.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.40.3

Incurvantur ad fetum, et pariunt: et rugitus emittunt. Doctrinam lacteam propinando incredulis et infirmis, sicut ait Apostolus: Lac vobis potum dedi, non escam: ab illa celsitudine sapientis ad humiliora praedicatores quodammodo humiliantur atque descendunt, ut vir fiat parvulus: et his qui sine lege sunt, tamquam et ipse sit sine lege. Et dum eos conantur in Christo formare et parere, rugitus emittunt, dum ab inimicis Christi supra modum ac supra virtutem suam gravantur, ita ut taedeat cos etiam vivere. De qualibus etiam dicit Apostolus: Et nunc flens dico inimicos crucis Christi. Sive ex affectu charitatis hujusmodi rugitus emittunt, sicut ait idem Apostolus: Tristitia mihi est magna et continuus dolor cordi meo. Item ait: Ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrymas. Qualibus dolens ex charitatis visceribus dicit: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Item ait in Actibus apostolorum, ubi omnem fraternitatem collectam alloquitur: Vigilate, memorioe retinentes, quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrymis monere unumquemque vestrum. Et iterum ait: Ipsi scitis qualiter vobisenm per omne tempus fuerim, serviens Domino cum omni humilitate et lacrymis. Haec igitur idcirco dicta sunt, ut sciamus quoniam ad gemitus et rugitus pertineant tribulatio, angustia, lacrymae et dolor continuus cordis sanctorum. Aliter incurvantur ad fetum, et pariunt, et rugitus emittunt: ubi praedicatores veritatis verbum fidei coeperint editione eloquii praedicare, illico ab adversariis incurvantur, id est, custodiis carcerum humiliantur atque verberibus; sed quia nec in vinculis verbum Dei est alliga…um: illic nihilominus id populis pariunt, quo et ipsi in Christo nascuntur: Sicut ait, ut diximus, in regeneratos, sanctus Apostolus: In Christo Jesu per Evangelium ego vos genui: Deinceps ad Deum in orationibus rugitus deprecationum emittunt, vel pro persecutoribus suis Deum rogantes, vel perseverantiam fidelium, adjutorium divinae gratiae suppliciter implorantes. Aliter, rugitus emittunt, quia qui adjicit scientiam, adjicit dolorem: gemunt sancti cogitantes quanta sunt pericula hujus vitae, vel quam longe sunt a virtutibus quas requirunt.

---

Jerome, Commentarii In Librum Job, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp487/tmp487/tmp487.tmp487.opp-lat1.xml.
