Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 39
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.40.30
Unproofread scanNot analysed yet
Gloria narium ejus terror. Ut terreat peccatores, odio habens quod sunt, et dicens eis de Deo: Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit, et cratera: de gloria narium ejus est, spiritus enim Dei est in naribus ejus, quod et sanctus Job dixit: Spiritus Dei est in naribus meis. Hoc unguento, spiritu utique Dei, perfusa est Ecclesia, sicut scribit Jonnnes apostolus: Et vos unctionem habetis a sancto. Proinde hic de quo loquimur, hoc loco de bono flagrabat in interiore sensu hominis sui: in quo sensu secundum voluntatis arbitrium, aliis odormortis in mortem, aliis odor vitae in vitam, quoniam refuso super Christum, id est, myro fidei a sancta Ecclesia repletus est mundus: omnes fidelium populi, eodem sacro chrismate uncti sunt. Propter quod et ipsum unguentum, quod ante Salvatoris notitiam intra alabastri vasi angustias tenebatur, pistici nomen inditum erat, ut noverimus credentium populos, sicut dixit, chrismate consecratos. Hac igitur gloria odoris hujus, quasi terrore generationis perfunditur sensus interior.