Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 39
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.40.4
Unproofread scanNot analysed yet
Separantur filii earum, et pergunt ad pastum: egrediuntur, et non revertuntur ad eas. Parturitione apostolica, filii quos sancti in Christo genuerint, sive a pristinis erroribus suis, sive etiam a carnalibus operibus separantur: in quibus nunc erubescunt, ut jam non sibi vivant, sed Christo, qui pro eis mortuus est, et resurrexit. Pergunt ad pastum: id est, per scientiam profundioris intelligentiae quotidie excitati conversatione proficiunt, dicentes, animalia sancta veri pastoris: Dominus regit me, et nihil mihi deerit: et caetera, quae sequuntur in psalmo eodem; sic, inquam, pergunt sancti filii evangelizantium pacem, sicut jam dixi, id est, crescunt atque proficiunt. Ad istum pastum Domini, et ad hanc alimoniam sanctarum animarum, et ad tales delicias spirituales, egrediuntur utique ab infantia morum quotidie proficientes, proficiscentes virtutum merito in virum perfectum. Et non revertuntur ad eas. Non revertuntur, ut iterum necesse sit eos doceri, quae sint elementa exordii sermonum Dei. Non revertuntur ad ea quae retro sunt, sed ad ea quae in ante sunt se extendunt. Non revertuntur, ut quidam, quibus ait Apostolus: Filioli mei, quos iterum parturio donec Christus formetur in vobis: sed potius subeunt gradus ascensionum, inambulant de virtutibus in virtutem. Hujusmodi ergo filii non possunt audire, ut Galatae, vocem increpantis Apostoli: vellem esse apud vos, et mutare vocem meam. Hic ergo sermo Dei sub figura caprearum, et ibicum, describit apostolos, sicut jam dixi, et apostolicos viros, atque omnes doctores Ecclesiae, per quorum doctrinam Ecclesia spirituales sibi filios generat. Et unaquaeque anima de verbo Dei concipiens, parit filios bonorum operum, quae tamen cervae sit similis, et ibici, ut in montibus habitet, et in petris nutriat, veloxque sit, et alacris ad currendam viam Domini. Serpentes quoque de terra sua educat, et vivat multo tempore, audiens prophetam: Adjicientur tibi anni vitoe tuoe. Talibus cervis sunt montes excelsi, quos Domini vox perficit, et quorum pedes in consummatione perducet.