# Commentarii In Librum Job 13.40.5

Jerome, Commentarii In Librum Job, Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.40.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.40.5

Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ejus quis solvit? In cerva et ibice superius figuram Ecclesiae esse monstravimus. Nunc vero onagri nomino, arbitramur populum Judaeorum posse intelligi, quem Deus ob incredulitatem ejus dimiserit, sicut ait: Et dimisit eos secundum desideria cordis eorum. Quod in multis aliis locis Scripturarum Deus hoc futurum esse testatur. Cujusque vincula praecepta esse legalia non absurde sentimus. Nam eumdem contumacem populum et rebellem, propheta ita objurgat, et increpat, dicens: Vacca lasciviens Israel, confregisti jugum, rupisti vincula. Hunc igitur quasi onagrum, immundum videlicet animal ac effrene reliquit Dominus, ut ab eo jugo imperii sui, quia semper restitit obedire, a vinculis praeceptorum diaboli solveretur, et secundum Apostolum servus peccati, liber esset justitiae; sic enim ipse Dominus de Judaeis ait in psalmo: Disrumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum: ubi ipsa Trinitas Dei hoc dixisse videtur. Nam quemadmodum in Genesi in factura hominis pluraliter dixit Deus: Factamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: itaect hic locutus est: Disrumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum. Quem locum Actus apostolorum ita se habere manifeste declarant: ubi apostoli ad Deum elevaverunt vocem suam atque dixerunt: Domine, tu qui fecisti coelum et terram, mare, et omnia quae in eis sunt, qui Spiritu sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terroe et principes convenerunt in unum, adversus Dominum, et adversus Christum ejus. Ob hoc igitur scelus quod in Christo Filio Dei commissum est, ait Pater, qui in spiritu suo hoc futurum praedixerat, dicens: Disrumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum. Processit grande peccatum ac nefandum, quo Salvatorem crucifixerunt, ut merito ab eis vincula praeceptorum Dei disrumperentur, et ita legis jugum projiceretur. Quod autem jugum, et vincula eorum dicta sunt, cum Dei fuerint potius quam Judaeorum, quibus legem ac praecepta dederat mandatorum: hoc maxime requirendam, quod ita dictum, quia Judaei legem carnaliter intelligentes, quam ex operibus se implere arbitrabantur, quasi suam effecerant, sicut dicit Apostolus: Israel vero sectans legem juslitioe, in legem justitioe non pervenit. Quare? Quia non ex fide, sed ex operibus. Et ideo de eisdem sequitur, dicens: Ignorantes enim Dei justitiam, et suam quoerentes statuere, justitia Dei non sunt subjecti. Quod autem ait, suam volentes statuere justitiam, non quia lex ab ipsis sit constituta, hoc ait, sed in lege quae ex Deo est suam constituerant, quando eamdem legem suis viribus se implere posse credebant, et idcirco secundum hunc sensum Judaeorum vincula disrumpenda a Deo dicuntur, et projiciendum jugum ipsorum.

---

Jerome, Commentarii In Librum Job, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp487/tmp487/tmp487.tmp487.opp-lat1.xml.
