Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 39
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.40.6
Unproofread scanNot analysed yet
Cui dedit in solitudine domum. Justos destitutos in solitudine, videlicet protectione defensionis meae habitare feci, sicut etiam postmodum ore prophetico locutus sum dicens: Fiat habitatio eorum deserta; et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet. Solitudo itaque factus est populas ille, et eremus, quia ablata lege, prophetia, sacerdotio, sacrificio quoque ac beneficiis divinis, gratiae etiam protectione privati ac destituti sunt.