Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 40
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.41.11
Unproofread scanNot analysed yet
Protegunt umbroe umbram ejus. Peccata ejus super omnium impiorum peccata, et impietates eminent, quas protectione quadam malitiae suae defendit, et contegit. Alii ita dixerunt: inumbrantur in eo arbores magnoe: ubi hoc mihi videtur dixisse, quod quamvis maligni spiritus, vel homines ministri diaboli, superbia sint excelsi, tamen superet eos magnitudine deliciorum diabolus, quia scelestioris criminis inventor est, quam imitator peccati.