# Commentarii In Librum Job 13.41.12

Jerome, Commentarii In Librum Job, Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.41.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.41.12

Circumdabunt eum salices torrentis. Sive stirpes et virgultum, ut alii dixerunt. Mundus iste mortalis propter velocem volubilitatem suam, torrentis nomine appellatur: sicut et propheta ait, cum de passione Domini prophetaret: De torrente in via bibet. Dispensatione namque illa qua ad nos venire dignatus est, in cruce mortis calicem bibit, de quo dixit ad Patrem: Si fieri potest, transeat a me calix iste. Hujus ergo mundi hominibus, qui sunt sensibus peccatorum et perfidia infidelitatis amarissimi tamquam folia, fructus bonorum operum mentientes, diabolus circumdatur, qui etiam in collegas consorliumque junguntur.

---

Jerome, Commentarii In Librum Job, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp487/tmp487/tmp487.tmp487.opp-lat1.xml.
