Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 40
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.41.22
Unproofread scanNot analysed yet
Concident eum amici, divident illum negotiatores. Amici et negotiatores isti, sancti intelligendi sunt, omnes etiam veritatis praedicatores: quibus Christus Filius Dei ait: Vos amici mei estis. Itemque de iisdem per parabolam dicit: Simile est regnum coelorum homini negotiatori, quoerenti bonam margaritam, et caetera. Qui regnum Dei, et aeternae vitae praemium velut pretiosissimam margaritam in venalibus proposuerunt mundo, ut unusquisque creditorum vendat quaecumque habuerit, delectationem scilicet vitae praesentis, his mercimoniis commutet et emat cam. Igitur a supradictis amicis, et negotiatoribus cor pus hujus draconis conciditur atque dividitur, dum per eosdem ad fidem Christi, perditorum ejus multitudo quam plurima separatur. Nam multi de potentibus ejus, et in malitia fortibus ab ejus consortio, veluti membra illius secernuntur, sicut et Abacuc propheta ait ad Dominum; Proecidisti in stupore mentis capita potentium: et de quibus rursum ait ad Dominum: Misisti in capita inimicorum mortem: mortem utique vitiorum, ut jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est, et resurrexit. Haec capita inimicorum Dei, id est, populorum impiorum principes, ipsi sunt hujus spiritualis draconis reges et nobiles, qui secundum translationem nominum, et figuram tropi alterius, alligandi a praedictis amicis et negotiatoribus esse dicuntur: sicut David propheta ait: Ut alligent reget eorum in manicis. ,et nobiles eorum in vinculis ferreis. Hi ergo reges et nobiles, ipsi sunt et dracones, et membra illius draconis, de quibus draconibus ait propheta ad Deum: Tu confregisti capita draconum super aquas.