Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 40
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.41.24
Unproofread scanNot analysed yet
Pones super eum manum tuam, Memento belli; nec ultra addas loqui. Sic mihi videtur dixisse: Victo per me adversario tuo, pones super eum manum tuam, ut possis ei et tu illudere. Vel pones super eum manum tuam, quasi dixerit, si ejus potentiae et virtutis te esse arbitraris, pones super eum manum tuam, quod est, si poles effice virtute potentiae tuae, ut te contremiscat et paveat sicut et me cui soli hoc debet: sed quia id nequaquam facere potes, ut tibi draco hic magnus, et in malitia potens subjectus sit; memento in hac tribulatione poenarum tuarum contra quam ferum et trucem hostem bellum habueris: sufficiat tibi adversum me verba aspera locutum, ubi nosse te volui, quoniam hunc fortissimum inimicum tuum superare ac vincere nequivisses, nisi ex praecepto imperii mei accepta in tua potestate jussus fuisset, et tuam nihilominus animam custodiri a me. Igitur in ditionem illius ita datus es, ut non amplius te affligeret, quam vires tuae paterentur.