# Commentarii In Librum Job 13.41.3

Jerome, Commentarii In Librum Job, Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.41.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.41.3

Et si habes brachium sicut Deus, et voce simili tona, circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus. Disperge superbos in furore tuo, et confunde eos, et respiciens omnem arrogantem humilia. Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo. Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demergein foveam: et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua. Ecce Behemoth, quem feci tecum, fenum quasi bos comedet. Hoc est dicere: Numquid potes hos ipsos daemones, quorum tribulationibus expugnaris, et contereris, expugnare et dispergere? Nec si contra Deum contendere deberes, si tibi esset fortitudo ut Deo est, et vox imperii tui hoc mundo terribilis insonaret: circumdares etiam tibi decorem aeternitatis, honoris quoque et sublimitatis esses gloria exaltatus, et omnibus sanctitatis virtutibus tamquam speciosis vestibus te munires, omnes nihilominus superbos justo judicio tuo, velut indignationis iracundia dissipares, et eos in locum suum, id est, in carcerem inferorum detrudens, contereres, quin etiam a sanctorum lumine separatos, in pulverem simul absconderes, sive, ut alii dixerunt, retruderes eos sub terra: simul et facies eorum, id est, animam cum intellectibus suis tamquam oculorum luminibus in foveam inferni demergeres, id est, quam impossibile est, ut haec homo habeas, …am stultum est, ut quasi ex aequali contra Deum loquaris, a quo humiliter sperare misericordiam debes, ut ex ejus dextera, id est virtute, contra eos, quos dixi superbos, arrogantes impiosque salveris. Ecce hoc ipsum noveris, fortem diabolum, et potentissimum inimicum tuum, quem ob immanissimum trucis animi furorem, Behemoth nomine feralis bestiae nuncupavi, apud te velut bovem, animal videlicet mansuetum, fenum comedere faciam, non carnes ut leonem. Quia carnes quando comeduntur, non fit sine viventis interitu. Circa te vero non ita est sicut jam dixi, cui jussione imperii mei, hoc modo praecepi, dicens: Ecce in manu tua est vivere, animam ejus serva. Behemoth namque doctores Ecclesiae, qui Hebraeas litteras contigerunt, in Latinum quasi plures interpretati sunt. Proinde inimicus diabolus cum toto corpore satellitum suorum hoc loco a Deo describitur. Quem propter pluralitatem nominis ipsius, antiqui ita interpretati sunt: Sed ecce bestioe quas feci apud te, fenum sicut bos edunt, id est, et hoc potentia dexterae meae factum est, ut substantiam tuam et facultates, quae ob pretiosae mentis tuae divitias feno comparantur, in potestatem acciperent devorandas. Et ideo vilia quaeque et temporalia tibi abstulit, quae feni nomine significata sunt: non quae magna et grandia, id est, animae ornamenta, quibus te spoliatum blasphemiae ruina comprimeret, quali peccato totus homo a diabolo devoratur. Ita ergo de eo dicit Deus.

---

Jerome, Commentarii In Librum Job, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp487/tmp487/tmp487.tmp487.opp-lat1.xml.
