# Commentarii In Librum Job 13.41.8

Jerome, Commentarii In Librum Job, Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.41.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.41.8

Ipse est principium viarum Dei. Qui fecit eum, applicabit gladium ejus. Hoc in loco hic esse mihi videtur sensus, quod ad vias Dei ambulandas, et per obedientiam praecepta Dominica observanda, hic inter caeteras creaturas primus a Deo sit conditus, et inde dictum sit, ipse principium est viarum Domini. Nam in Ezechiele propheta in capite lapidum ignitorum refertur, quod primus fuerit omnium angelorum, et corona in manu Domini. Sive ita dici potest, ut in illa aeternitate sua Deus semper manens, quasi egressus in facturam creaturarum videtur, et hae sint viae ejus, ut invisibilia ex visibilibus apparerent. Sive unaquaeque creatura via Dei est, per quam ad Dei itur cognitionem, dum cognita ab eo cognoscitur. Sive viae Dei illae sunt, quando cuilibet creaturae rationabili, Deus quasi ad eam veniens innotescit. Proinde bic Behemoth principium viarum Dei dicitur, eo quod primus factus, Dei sui cognitionem a quo conditus est accepit. Dominus autem Christus in principio viarum Dei creatus refertur, ut a reconciliando mundum per sanguinem suum, viam mandatorum patris quasi opera ejus graderetur, quod in principio praedicationis Evangelii demonstravit. Quod autem Dominus ait: Qui fecit eum, applicabit gladium ejus, id est, qui fecit Behemoth, applicabit ei gladium ipsius, id est, malo quo alios interemit ipse punietur, sicut et de ejus similibus Spiritus sanctus in psalmo locutus est: Gladium evaginaverunt peccatores, et; Gladius eorum intret in cor eorum. Notanda tamen est in hoc loco commutatio personarum. Nam et superius Dominus ait, quod Behemoth bestiam ipse fecerit, et nunc dicit quod alius eum creaverit, ita dicendo: Ipse est principium viarum Dei, qui fecit omnia: quod ita exponi potest, quia Pater in Filio omnia fecit, sicut Propheta ait ad Deum: Omnia in sapientia fecisti. Alii dixerunt: Ipse est initium figmenti Domini: quod illudatur ab angelis ejus, id est, sanctis. Ab bis ergo illuditur, quando per gratiam sancti Spiritus, et meritum sanctitatis eis subditur, et invocatione nominis Christi ab obsessis corporibus effugatur. Ab eis utique qui deponentes omnem malitiam et omnem dolum, et simulationem, secundum Isaiam, geniti infantes in Christo sunt, de quibus prophetavit cum virtute gratiae Christi contra adversarium eorum diabolum in spiritu providentiae, dicens: Et delectabitur infans ab ubere, super foramina aspidis, et in cavernam reguli, qui ablactatus fuerit, manum suam mittet. Et Dominus, cum de ejus toto corpore loqueretur, ait ad eos, quos innocentes et parvulos fecerat, dicens: Ecce dedit vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et nihil vobis nocebunt.

---

Jerome, Commentarii In Librum Job, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp487/tmp487/tmp487.tmp487.opp-lat1.xml.
