# Commentarii In Librum Job 13.41.9

Jerome, Commentarii In Librum Job, Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.41.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.41.9

Huic montes herbas ferunt. Omnes bestioe agri ludent ibi. Hi montes in climate aquilonis… constituti sunt, ubi superbus diabolus sedere sedicit, inquiens: Ascendam super altitudinem nubium, ero similis Altissimo. Quos montes, superbos quosque et nimium elatos homines, ac tumorem cordis illius imitantes, non absurde sentimus. In his igitur habitans, temporariam jucunditatem, quae herbarum vocabulo appellata est, in eis depascitur, et in malo virentis ac vigentis in eis voluptatis noxiae delectatur, in quibus etiam montibus omnes bestiae agri ludunt. Bestiae istae socii sunt et ministri diaboli: de quibus ait propheta, orans ad Deum: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi. Ager vero hic mundus est, secundum auctoritatem Domini, qua dicit in Evangelio: Ager autem est hic… mundus. In talibus igitur montibus, qui herbas luxuriae, non arbores fructiferas ferum, hae bestiae, adversaris videlicet potestates, non habentes rigorem virtutum, ludunt fluxu lasciviaque vitiorum, et in omnibus eorum montibus, in sceleribus ac nefandis criminibus videlicet gloriantur. Alii de hoc loco dixerunt: Ascenderunt in montem proeruptum: fecit gaudium quadrupedibus in tartaro. Montem praeruptum ipsius superbiae diabolicae verticem signifleatum puto, in quem nimium se extulerit, ita ut de eo usque in ima caderent inferorum. Fecit ergo gaudium, id est, dedit consolationem, vel his qui superbiae ejus consentientes, de coelis ejecti sunt tartaris deputandi, vel his peccatoribus, qui per eum in profunda inferi corruerunt, sub quorum persona ad ipsum daemonum principem ita sermo propheticus loquitur: Et tu vulneratus es sicut et nos, nostrisque similis factus es. Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum: fecit gaudium quadrupedibus, ut dictum est, id est, peccatoribus, qui in terram proni seu vergentes in tartara, coelum suspicere non possunt.

---

Jerome, Commentarii In Librum Job, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp487/tmp487/tmp487.tmp487.opp-lat1.xml.
