Latin
13.42.2 to 13.42.3
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.42.2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Non parcam ei verbis potentibus et ad deprecandum compositis. Hoc fortassis de diabolo, de cujus verbis hic loquitur, intelligere possumus: etsi sit rebellis in Deum, et contumax, suum tamen tremens sentiat creatorem, et quamvis immemor conditionis suae, tamen tamquam servus nequam, saltem coactus Dominum suum obsecrare simulat. Quis revelabit faciem indumenti ejus. Hic indumento velatam faciem diaboli Job dicit, quia se transfigurat in angelum lucis. Revelatur autem facies a Domino, cum artes nequitiarum illius deteguntur.